- STAGIRA
- STAGIRAquae STANTIRA Ptolemaeo, oppid. Macedoniae maritimum ad monti Athi radices, in agro Olynthiaco, patria Aristotelis, teste Laeritiô in vita eius. Libanova, teste Sophiano, in Amphaxitide provinc. prope Strymonicum sinum 15. mill. pass. ab Atho, in Ortum paulo plus a Singitico Sinu in boream Baudrand. Macra vero Nicetae. Michael quidam recens scriptor dicit Aristotelem fuisse Thracem. Nempe quia Stagira quibusdam est in Thracia, uti Pausanias ait in Eliacis. Ac videntur duo antiquissimi historici, Herodotus in Polymnia, et Thucydides l. 4. et. 5. Stagiram tribuere Thraciae. Nempe antiquissimis temporibus Stagiros fuit Thraciae. Nec tamen Aristoteles Thrax, quia cum nasceretur Aristoteles, iam Stagira erat Macedoniae pars. Sane Philippus Alexandri parens tum extendit Macedoniam, (quae usque ad Strymonem extendi solet) usque ad Nessum. Sed Stagira non modo intra Nessum, sed etiam Strymonem est. Antiqui tamen limites, ne quidem usque ad Strymonem, patuisse videntur. Verum hoc multo ante natum Aristotelem fuit. Est autem et alia ratio, quamobrem Graecus, non Thrax, dicendus sit Aristoteles. Quia nempe Graeciae, non Thraciae attributae fuerunt pleraeque Graecorum coloniae, quae in Thraciae litoribus sitae essent. Porro dicitur Stagiros, ut Herodoto, Thucydidi et in Epitome Strabonis. Dicitur item Stagira plurali numero ut Pausaniae, Stephano aliis Denique dicitur et Stagira in singulari numero ut Laertio in Aristotelis Testamento; Eusebio, etc. Nic. Lloydius. Stagititarum lex fuit, ὃ μὴκατέθου, μὴ λάμβανε. Quod non deposuisti ne tollas. Aelian. ποικίλ. l. 3. c. 46. quam legem inter Solonis etiam leges recensuit Laertius in eo. Hodie paucis constat incolis. Baudrand. de conditu eius sic Eusebius num. 1360. Olymp. XXXI. Acanthus condita et Stagira; in Istthmo nempe utrinque montis Athol, addit Marshamus Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Graecorum Coloniis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.